Page:FC 1042.djvu/268

From GATE
Revision as of 08:06, 16 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 126v



in nobis ** reno-uari possit, id est, subiectum ipsum, et ornatus, diminuiioque imperiectionum. Utinam renouetur ipsum esse, ipsum uiuere, ipsum sentire, ipsum denique posse; deinde et qualitates, et quaecumque sancta accidentia ipsi * sublecto ad aeternam et coelestem uitam necessaria sunt et Deo placentia. 192. Eodem tempoie, id est, festi Conceptionis, ego et hoc unum notaui, circa lectiones meas, me uidelicet esse qucxlammodo magis ^ lucidum in me, et quasi ex parte quadam eductum ex mea propria et natiua confusione et indistinctione; memoriam quoque magis capacem et retinentem; [etj me non ita, ut alias solebam, turbari. Utinam sint initia ad hoc bonum ut tandem aliquando exire possim ex meis membris ad lumen illud inaccessibile, ex profundo

_______________