Page:FC 1042.djvu/256

From GATE
Revision as of 09:55, 10 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 120v



a Filio omnia, quibus indiget intellectus meus; a Spiritu Sancto ea, quibus indiget voluntas. Sic commendabam sanctae Trinitati uieas tres potentias. Praeterea commendabam animam ipsam meam animae Christi Domini nostri et Saluatoris; totum autem denique compositum meum, et eum, qui dicitur homo, ipsi Christo homini facto pro nobis. 184. Hic etiam in singulari quodam desiderio spiritus, et Cum quadam speciali agnitione meae, ut dicam, reptilitatis et de-niissionis spiritus mei, ego petebam gratiam eleuationis mentis *^eae, et ut non tam ita ut adsolet remaneat deorsum, et circa haec infima inclinata in spiritum suae infirmatis, sed diligenter gratiam Jesu Christi, ut possit crescere in eo, quod est sum ^um aspicere. Pro hac re, uenit in mentem id quod alias frequenter uenerat, est, quod bonum sit si fiam deuotus illius sanctae mulieris,

_______________