This page has not been proofread
f. 108r
profundum omnis creaturae, etc. Et hoc in sua substantia; in uolun-tate autem sua praeceptiua, tam humilis est et tam limitatus et terminatus, ut nihil praecipiat ex necessitate, quod sit supra uires ullius, quantumlibet infirmi hominis, adiuti gratia ipsius, quae in promptu est, et magis in promptu ipsi homini quam homo ipse sibi sit in promptu. Nihil uult praeceptiue et obligatorie, quod non sit intra uires easdem et infra ipsa[s); quod non sit infra ter- • minos potentiae, (juam habet homo uersus inferiora, uersus anteriora, et uersus posteriora. Est igitur in hoc uno multum laudandus Deus, qui cum in se nulla ex parte sit non infinitus et immensus, contentus tamen sit
_______________