Page:FC 1042.djvu/219

From GATE
This page has not been proofread



f. 102r



ipsius etiam operantis; si enim habuero tantam fidem ut montes tran[s]feram, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest *®, licet posset prodesse proximo. Oportet igitur fidem, quae operatura sit magna circa proximum, nasci quodammodo aut suscitari per charitatem quae est circa proximum, cum qua apprehendatur et quasi comprehendatur proximi necessitas, utilitas, consolatio, etc., absque alio affectu quam purae charitatis. Id quod magis usuuenit in extremis articulis necessitatis jiroximorum, propter imperfectionem humanam, quae non facile comprehendit neque sentit paruas necessitates aut incommoda, sicut nouit ponderare parua commoda ipsius. Amator quoque gloriae Dei, qui ponderat per gratiam Spiritus Sancti ea quae Dei sunt, ad uiuum iHe facilius fidem assequitur ex dono eiusdem Spiritus, per quam magna ad laudem

_______________