This page has not been proofread
f. 81v
Optabam quoque ex animo ut illo singulari sacrificio ego excusari possem ab illis culpis, quascumque ego contraxero; eo quod pro posse et secundum opportunitatem non excusem fratres meos in orando, obsecrando, gratias agendo, et postulando pro ipsis, et pro illis quibus ipsi tenentur.
124. Post communionem, ego sensi magnum desiderium, sicuti quoque senseram in die precedenti post eumdem actum, ut Xpus., quem sumpseram, includeret me totum secum intra me ipsum; ut ei cohabitarem, et cooperarer in mei ipsius reedificatio-ne, reparatione, etc. Petebam quoque ut ipse, sub quo sunt infiniti modi essendi, saltem accidentales, dignaretur renouare in me, ipsum meum esse, uiuere, et operare; ut nouo
_______________