Page:FC 1042.djvu/136

From GATE
This page has not been proofread



f. 60v



et deiectum, tam incontinens p et sine aliquo ordine ac alias, quando hoc modo deserebat me Dominus noster, hoc modo priua-tum alieni spiritus et perseuerantem in meipsum (cum sufficientia, tum ipsius gratia). Placeat Domino nostro dare mihi gratiam ut ego possim quotidie crescere ut fiam capacius vas continentius et mundius, ut sit in seipso paratum ad non admittendos malos spiritus et ad recipiendos bonos. Hic recordatus sum et notaui qualiter quasi per annum semper in praecipuis festiuita- « magnum ms. —p incontinentem »«s. r-s priuatus ms. —r perseverans ms. Die 15. 538 Fabri monumenta tibus me sine aliqua deuotione comprehenderem; sine deuotione, inquam, quae procederet ex motione interna spiritus, quae solet nos a propria essentia in aliam multo meliorem mutare, obser* uando quando in nobis est cum sua praesentia; et uidetur mihi esse magnum donum Dei, quod homo saepe inueniatur

_______________