f. 55v
impetrare per medium ipsius sacrificii in cruce facti, maxime dando fidem Domino nostro conuenientem cum aliqua confidentia.
quae jam mihi nota ms.
$34
Fabri monukbnta
81. In festiuitate S.“* Clarae ** sentiens in missa aliquam distractionem ex parte desiderii, hoc est, ueniens mihi aliquod desiderium aedificandi circumstantes et ad hoc ueniens mihi aliud desiderium inueniendi deuotionem ad eumdem effectum; quemadmodum saepe mihi aduenerat quodam tempore. Nec cognoscebam tentationem, alias cognoscendo eam, nesciens auferre talem affectum, quia magis radicitus penetrauerat quam nunc, ubi plus est repugnantiae cum talibus imperfectionibus. Eodem die cogitans super hoc, inueni gratiam Domini ad non sentiendum tales imperfectiones (quia culpam peccati nescirem ibi cognoscere) et accepi documentum qualiter oportet procurare quod
_______________