This page has not been proofread
f. 49r
S.**, Romani martyris ante missam uenit mihi desiderium petendi gratias contra omnes distractiones eo modo, ut quaererem a Domino gratiam ut possem esse dominus et moderator mearum propriarum cogi* tationum et desideriorum, quia tunc satis eram distractus. Inue-ni itaque satis magnam gratiam, faciendo discursum solitum, maxime uero dum peterem huiusmodi gratiam per eas passiones quas Xpus. dominus habuit, dum anima ipsius tristis erat et dum erat in agonia ^ et dum esset in cruce, dicens: «Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti» **. Ad maiorem quoque gratiam mihi saepe obtulit, ut idem peterem per sacratissimam gratiam Xpi., quae fuit in unione illa hipostatica. In missa dum uellem
_______________