Page:FC 1042.djvu/108

From GATE
Revision as of 07:39, 17 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 46v



contemplando super ipsis. Rogabam igitur ipsum ut intenderet ad Xpum. annuntiatum, ad Xpum. uisitatorem, natum etc.

69. Eodem die dum irem per uicos et non haberem laetitiam super his quae occurrebant ad uisum, quin potius distractiones et tentationes uanitatum aut malarum cogitationum, unde sequebatur tristitia in me, ego habui hoc responsum: Tu modo debes tristis fieri, ex eo quod non inuenis pacem in rebus uanis, sed hoc in gratiarum actione gaudere debes; tristari p>otius oportet, quod non inuenias pacem et omnimodam consolationem in orationibus et diuinis exercitiis et in conuersatione illa, quae in coelis est. Multi sane tecum reperiuntur, qui non essent admodum an • xii de

_______________