f. 244v
Xpi., qui cum Matre stabat ante crucem eius, a quo diligebatur. Sumantur igitur prae oculis illae
• Sic in ms. —b qualibus ms. -c tribulatione ms.
' Die 20 Januarii.
696
Fabri monumenta
quatuor personae, scilicet Xpus. pendens in cruce, bonus latro cruci alligatus, beata Virgo stans prope crucem, et sanctus Joan* nes euangelista. Hoc die ego celebraui missam de festo, offerendo sacrificium ** in hoc, at isti sancti martyres habeant intelligere super tribulationibus et aduersitatibus totius nostrae Societatis.
443. In primis diebus huius noui anni ego sensi quamdam renouationem meorum defectuum, ut nouo modo incipiam cognoscere eosdem ad nouam emendationem; maxime autem sensi me egere nouo modo recollectionis animae, et quod ad hoc opus sit aliter me habere in externis meis, ut sim magis collectus et unitus, si uolo inuenire et retinere spiritum Domini sanctificantem, rectificantem et ungentem; praecipue autem hic uidebam mihi
_______________