Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/200

From GATE
Revision as of 15:40, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


EXEMPLUM V. Est turris AB alta pedes 24, habens ante fossam BC latam pedes 30: Volo conficere scalam, quae a C pertingat usque ad A, et paulo ultra: quaeritur, quot pedem debeta esse longitudo scalae. Respondeo, Multiplica 24 per 24; habebis 576, quadratum videlicet lateris AB. Multiplica item 30 per 30; habebis 900, quadratum lateris CB. Adde haec duo quadrata un unam Summam, habebis 1476, quadratum videlicet eaequale duobus reliquis. Ex hoc ultimo numero extrahe radicem quadratam, habebis 38 Tot pedum et paulo longior deber esse altitudo scalae CA.
Sit eadem aut alia turris DE 24 pedum, et ante ipsam fossa EF 40 pedum latitudinis; fabricandus esr pons FD, qui ab F pertingat usque ad D, et paulo ulterius: quot pedum debet esse pontis longitudo? Respondeo, operandum ut antea. Multiplica ergo 24 per 24, et habebis quadratum 576. Multiplica iterum 40 per 40, videlicet latus EF per seipsum, et habebis 1600. Conjunge 576, et 1600, in unam Summam 2170, et habebis quadratum lateris FD. Ex hoc numero si extrahas radicem quadratam, habebis pedes 46 Pro longitudine pontis; cui adjiiciendum adhuc aliquid, ut in Far D aliquid spatii supersit.
Haec Exempla sufficiant. Plura ad captim Principum ac Nobilium Tyronum addere poterit eruditus Instructor.

§ IV.


De Extractione Radicis Quadratae ope Tabellarum Neperaniarum


Radicis quadratae extractio ope Tabellarum Neperaniarum

Praxin proposuimus supra Cap. 2. Ex Auctore Organi. Eandem clarius hic iterum proponere placet, praesertim cum ordo columnarum Tabulae Extractoriae radices quadratae, quam dedimus Iconismo II, et hic reponimus, diversus sit apud nos ab illo. Quem Auctor constituit. Itaque ante omnia