Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/460

From GATE
Revision as of 15:46, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


ad lauti Epactae XXVI, ne aliquando in uno Ciclo Enneadecaterico seu Decennovennali, hoc est, intra spatium novendecim annorum Solarium Politicorum, duae Lunationes sexies in eundem diem incidant, et eidem diei duo numeri Aurei adscribantur, ii nimirum, qui in Tasbula expansa (de qua Capite sequenti) duabus illis Epactis suprapositi sunt; quod est absurdum, et contra rationem Cycli Decennovenalis, cum Novilunia non nisi post 19 annos elapsos redeant ad eosdem dies, ut in praecedentibus ostendimus. Hoc autem incommodum vitatur per Epactam XXV. et 25. bis in sex locis Claendarii, diversis characteribus aut coloribus ad diversos dies adcriptam. Nam quotiescunque in aliquo Cyclo Decennovenali Epacta XXV currit simul cum Aureo numero majore quam 11 (quales sunt posteriores hi octo Aurei numeri, 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19) erit quidem in eodem tunc Cyclo Epacta XXIV etiam in usu; sed si tunc assumatur Epacta 25 diverso charactere aut colore notata, quae in sex locis e regione Epoactae XXVI locatur, non poterunt duo numeri Aurei, aut duo Novilunia in eundem diem incidere, cum Epacta 25 diverso illo charactere aut colore notata, et Epacta XXIV, duos semper dies diversos in singulis mensibus occupent. Quando autem in Cyclo aliquo Decennovenali Epacta XXV, una cum Aureo numero non majore quam 11 currit, nonquam accidet, ut in eodem Cyclo Epacta XXIV cum XXV sit in usus: Quoniam assumenda tunc erit Epacta XXV, quae sex illis locis eidem diei cum Epacta XXIV adscribitur. Quia cum Epacta XXIV in eodem tunc Cyclo in usu non sit, non est periculum, ut intra eundem Cyclum Decennovenalem bis eodem die Novilunium contingat. Eodem modo esti Epacta 25 diverso colore aut charactere insignita ponatur in sex diversis locis e regione Epactae XXVI ad eundem diem incident ante 19 annos transactos; quia currente Epacta XXV cum Aureo numero majore quam 11 (quo solo tempore Epacta illa 25 diversi coloris aut characteris usurpatur, ut diximus,) numquam in eodem Cyclo Epacta XXVI ad Novilunia indicanda adhibebitur. Haec omnia patebunt ex Tabula expansa Epactarum, de qua Capite sequenti.