Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/419

From GATE
Revision as of 15:44, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Secunda Rota.
Secunda Rota exhibet inventionem Aurei numeri, et Epactae, uti inscriptio docet. Usus ejus non differt a priore, VERBI GRATIA, si nosse cupias, anno 1667 quisnam sit Aureus numerus, quaenam Epacta; numera ab indice anni 1660, per singulas cellulas, usque ad annum 1667 ad dexteram, et invenies in superiori circulo 15 Aureum numerum, et Epactam latinis numeris scriptam in inferiori circulo V anni currenti. Haud secus in reliquis operaberis.

Tertia Rota.

Tertia Rota continet inventionem Paschatis; ususque ejus non differt a reliquis. VERBI GRATIA, si velis scire, quoto mensis die Pascha celebretur anno 1667, computa ab indice anni 1660 ad dexteram tot, quot ab anno 1660 usque ad annum 1667 cellae sunt, et ibidem reperies Pascha celebrari anno 1667, die 10. Aprilis. Quae omnia diligenter nota; est enim inventio Paschatis fundamentum, cui totius anni dispositio insistit, uti postea ostendemus.

Quarta Rota.

Quarta Rota ostendit Cyclum Indictionis; quae est revolutio annorum ab uno ad quindecim. Usus ejus non differt a praecedentibus. Si enim ab anno 1660 numeres cellulas usque ad annum datum, illa tibi dabit Indictionem anni dati, videlicet anno 1667 erit Indictio S.

§. II.
Epacta et Noviluniorum invetio per novem
Tabellas priores.

ALterum Tabellarum genus, contentarum in Loculamento quarto, sunt octo Tabellae puniceo colore tinctae, una cum Tabella Applicatoria nigro colore tincta; et continent 30 Epactas, quarum singulae binas continent, ab unitate incipiendo usque ad triginta, quae hoc asterisco * notatur. Husus harum Epactarum