This page has not been proofread
Polygraphia nova, edita anno 1663. Qui Liber cum in paucorum manus venerit (pauca enim exemplaria, in solorum Principum gratiam impressa fuere) ut habeant Principum ac Nobilium Instructores unde lucem hauriant, ordinate et clare exponam hic, quidquid ad illam intelligendam et opere ipso exercendam necessarium aut utile judicavero; brevius tamen subinde, quam in Schola Steganographica, in cujus Classe quarta idem artificium alicui visum fuerit, citatum locum consulere poterit. Addam insuper, ut initio quoque Libri hujus dixi, novas quasdem praxes antehac aut nunquam evulgatas, aut paucis cognitas.
CAPUT III.
Explicatur artificum Steganographicum praecedenti Libello propositum, et ope Tabellarum dissectarum perficiendum.