§. III.
Aliud modus operandi
Si vero quemlibet pigeat conscrivere aut excerpere dictam Epistolam operose suis punctis notatam, is tantum in alique Espistola simulet se describere computum aliquem Geometricum, aut Astronomicum, et ponat ordine numeros, uti in secunda praecedenti serie transversa apparent perpendiculari situ, hoc modo, quo hic apparet. Et statim ex litteris cognoscet sensum Steganographicum, hoc pacto. Videat, cui litterae numerus 7 in columna O respondeat; est habebit S. Iterum, cui litterae in columna M respondeatnumerus; et habebit T. Rursus, cui litterae in columna N respodat numerus 13; et habebit A. Et sic de caeteris, donec totum sensum compleverit.
PARS SECUNDA.
Instrutio ulterior pro Steganographia.
Brevissime, ut vidimus, et consequenter pro Tyronibus admodum obscure, tradidit Auctor pracedenti Libello Steganographiam suam novam: quod ideo fortassis fecit, tum quia eam fusius et clarius explicatam miserat jam antea ad S.C.M. Leopoldum I. Serenissimi Archiducis Caroli Josephi, quem instruebat, Fratrem, tum quia eandem paulo post evulgaturus erat in