Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


est istos DD. id non avvertisse, et tanto conatu istam absolutam Electioquae omnia merita praeveniat, oppugnare. Quod enim S. Augustinus ubique inculcat, et expressis verbis profitetur, non potuit illis esse obscurum. Rursus si tot locis haec doctrina a S. Angustino expressis verbis traditur, non est dubitandnm, eam ad fidem pertinere, et sine gravi errore negari non posse. Non enim solet prudentissimus ille Doctor quidquam nisi piane certum toties inculcare, urgere, confirmare. Itaque fidei dogma erit omnes salvandos ante omnem operum gratiae praevisionem ad gloriam esse absolute electos: quod sane non est credibile.
Tractatus illos ad quos Ill.ma D.V. me remittit legi non semel, praesertim ep. 105. 106. 107, lib. de Praedestinatione SS.orum, de bono Perseverantiae, et de Correptione et Gratia, et horum etiam analysim et compendium olim feci, alia etiam loca saepius expendi, compellente controversia, quae Gratia et Praedestinatione hic longo tempore viguit. Verum omnibus probe discussis, et considerato S. Augustini scopo, magis magisque in ea sententia fui confirmatus, ut existimarem S.August. nusquam statuere praeviam illam Electionem ad Gloriam, sed solum ad munera Gratiae, quibus salvamur; neque unquam negasse Electionem ad Gloriam, aut ad Gratiae beneficia ex praescientia operum Gratiae; sed solum ex Praescientia operum solius liberi arbitrii. Haec ubique videtur esse mens S.Augustini. Quod etiam fuse ostendit Gabriel Vasquez 1a parte dis. 89 et 3. p. disp. 23a. Unde etiam pia ne existimo doctrinae S. Augustini non esse consentaneam opinionem eorum, qui totam seriem gratiarum, quibus Electi infallibiliter salvantur, putant esse praedestinatam ante omninm operum Gratiae praescientiam, sive quod idem est, homines ad totam illam Gratiam infallibiliter salvantem esse Electos ex nudo Dei beneplacito. Sicut enim posteriore dona in tempore non conferuntur nisi dependenter a bono usu priorum, ita neque in aeternitate sunt praedestinata, nisi supposita praevisione illius boni usus: ut aperte ex ipso August. colligitur libro de Praedestinatione SS.orum c.10 et alibi. Alio tamen sensu fateor Gratiam infallibiliter salvantem non esse ex meriiis, nimirum quia non est ex meritis solius liberi arbitrii, ut volebant
---page break---