Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


Pelagiani et eorum reliquiae: quo sensu negat Augustinus Praedestinationem esse ex meritis aut ex praescientia meritorum.
Ad locum illum, qui profertur ex libro de Correptione et Gratia cap. 7. ubi cum dixisset Augustinus Electos non ex meritis, sed ex misericordia Dei separatos esse a reprobis, addit Electos esse ad regnandum cum Christo. Et cap. 13 Praedestinatos esse ad Regnum Dei. Ad hunc, inquam, locum responsi tractatu de Praedestinatione n.43. Si vacaret Ill.mae D. V.ae rogarem eam ut dignaretur illa expendere. Ad eundem locum respondit Gabriel Vasquez 1a p. disp.89a cap.8. n.70 et 3.p. disp.23. cap.7. n.78, et ostendit nulla probabilitate ex hoc loco colligi Electionem absolutam ad Gloriam ante praevisa merita Gratiae. Quod enim non excludat August. merita Gratiae, vel ex eo perspicue colligi videtur, quod loquatur de discretione illa, qua electi e reprobis discernuntur in tempore, discernuntur, inquit, non meritis suis, sed per gratiam Mediatoris: hoc est, in sanguine secundi Adam iustjficati gratis. Atqui certum est non sola misericordia exclusis meritis gratiae discerni in tempore, sed meritis gratiae. Itaque non videtur dubium, quin solum excludat merita solius liberi arbitrii, quae Pelagiani et eorum reliquiae electioni ad gloriam et gratiae beneficia supponebant.
Secundum Caput est, post Augustinum, nullos fuisse SS.os PD. qui eum non sint secuti etc.
Fateor piane ita esse, et hoc ipsum certum signum est doctrinam, quam S. Augustinus de Praedestinatione tradit, esse fidei dogma, ac proinde fas non esse ab ea recedere, sed quaestio est, quaenam sit hic doctrina. Ego cum multis viris doctissimis existimo,hanc doctrinam esse eam, quam ipse contra Pelagianos et eorum reliquias tam acriter defendit, quae etiam a Sede Apostolica fuit approbata. Nunquam autem quaestio fuit contra Pelagianos aut Massilienses, utrum homines ex meritis Gratiae, an ex nudo beneplacito ante omnem talium meritorum praevisionem absoluto decreto gloriam eligerentur: sed utrum ex meritis solius liberi arbitrij ad iam vel gloriam eligerentur. Quod quia aliqui recentiores non adverterunt,
---page break---