Page:EBC 1620 06 18 2255.pdf/7

From GATE
This page has been proofread


revoco. Humillime igitur Ill. D.V. exoratam velim ut ubera apostolica aperiat, et praedictos Coelestinos lacte hujus licentiae y probatos ad perfectionis majoris pascua collocet. Verum exoptamus Ill. D.V. scire nostras preces ita in medium proferre, non ut extorqueamus quae petimus, sed ut tantum si arrideant, illud quod cupimus consequamur. Nam etiamsi (quod non credimus) repulsam patiamur, omnia tamen jurgia, lites et contentiones, appellationes et caetera silentii sepulchro recondemus, ut cum Apostolis gaudens procedam a conspectu concilii, quondam dignus habitus sum pro reformatione et justitia carceres, ferreos compedes, calumnias, injurias, exilia, inedias et contumelias pati. Interea autem Ill. D.V. immortales gratias ago, tantorum beneficiorum memoriam imis infigens medullis, ut quotidie sacrosanctum Deo Filli sui holocauatum offerens vostri meminerim, et Ill. D.V. vota et preces exaudire dignetur Deus, omnem in hoc et in altero saecoulo felicitatem largiatur et concedat. Antequam huc venirem Ill. D.V. pro monialibus xenodochii Aurelianensis scripsisse me memini, ut certiores redderentur an possent indulgentiis utriusque aexus regularibus concessis gaudere. Si illas illo favore dignas judicaverit Ill. D. V. eorum devotioni consultum erit. Quondam autem R.Celsus abbas praecepit, et provincialis Coelestinorum promisit centum aureos nummos Chartusianis de Bourfontaine pro expensis nostris, et id negligunt Coelestini, ut prior Chartusianorum nuper nobis scripsit, bonum esset, si Ill. D.V. videretur, praecipere illam summam persolvi, ne ista lis coram judicibus saecularibus agitetur. Vale Ill. D.V., et nostri, si placet, in orationibus recordare, nam sum usque ad aras Ill. .D.V.
Humillimus et obsequentiss. filius et orator
D. Benedictus Campigny,
reformatus Benedictinus
Ex agro Pictaviensi, in monasterio Nobiliacensi ordinis S. Benedicti reformatae congregationis S.Mauri die l8.a Junii 1620.