Page:EBC 1620 06 18 2255.pdf/6

From GATE
This page has been proofread


caetera prosequamur. Si judicis Celsi et partium adversarum genio im pelleret, quid non turbae darem, quales non excitarem tragaedias? Sane coelum et terram commoverem, senatorumque supremo judicio sententiolam praetensam et breve irrita, nulla, inania et abusiva dici, et judicem partesque ad interesse, expensas, famae restitutionem, reformationis profligatae integrationem condemnari obtinerem. Hoc Celsus et partes merentur, et concordatum praedictum praecipit. Verum quia fieri non potest, nisi etiam breve apostolicum censura parlamenti notetur, absit ut ego qui authoritatem Sedis Apostolicae suspicio, colo et venerar, hoc exequar; imo potius supplicio publico moriar quam, non dico perpetrare, sed cogitare. Sufficit patere hoc breve esse subquod repticium et ipso facto nullum: quod tamen tanquam innocentino nostrae monumentum, et injustitiae judicis testimonium posteritati consecratum conservabimus. Nam qui denegai oppresso appellationis propugnaculum illi a natura et legibus concessum, et qui lumen judicum deputandorum fugit, se pessime egisse et judicasse manifestat. putabant judex Celsus et partes adversae hoc brevi technas injustitias et oppressiones suas occultare, illoque nobis et reformationi omne appellationis et in integrum restitutionis praesidium impediri: sed illis tanquam Herculi clavam extorqueo, eosque puerum Davidemsequens, qui caput Goliath illius gladio amputavit, propriis armls confodio. Verum licet ego de brevis abusibus manifestis non conquerar, attamen timendum est ne procurator regius aut alii querelam moveant. Ne autem id accidat quaeso ut a Celso pollicita licentia omnibus Coelestinis nos sequi desiderantibus nostram aut aliam congregationem reformatam petendi concedatur. Nam multi sunt qui eam taciti expectant, et qui for te quamprimum, nisi detur, ad parlamenti senatores provocabunt. Si talem gratiam illis procuravit Ill. D.V. ea conditione ut in sex mensium spatio a notitia uti possint, si ea gaudere velini, omnibus ansa et occasio appellanti et litiganti subtrahetur: et ut id facilius fiat nostris, nuneium mitto appellationibus, et procurationis jurisque cessionem
---page break---