Page:FC 1042.djvu/21

From GATE
This page has not been proofread

. ut omnes poetas et auctores quos interpretabatur faceret evangelicos; omnia .n. [1] applicabat ad aedificationem iuventutis in timore domini sancto et casto, locus autem ubi sepultus iacet vocatur Roche, tribus distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem [3], quae tota tunc erat satis catolica.
Doctrina et exemplo [4] huius praeceptoris crescebamus omnes eius discipuli in timore domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[5] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me servitio Dei, veni quadam die ualde laetus in quendam a Id est, catholico agrum (erat enim uacationis tempus), exercebamque aliquando pastoris officium, cum, inquam, tunc haberem magnum desyderium puritatis, promisi Domino castitatem in aeternum. O misericordiam Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc volebas apprehendere, quare

  1. M.F.: enim
  2. M.F.: Vilareto
  3. M.F.: genevensi
  4. M.F.: + vitae
  5. M.F.: 12