This page has not been proofread
FC1042 | Monumenta |
---|---|
In festo Beatae Mariae Nivis novi qualiter Domina nostra per aliquot Dies praeteritos sustentaverunt me in quodam continuo fastidio, quod non inveniebam devotionem in orationibus; et meditationibus conservans in me super omnia alia desideria temporali desiderium inveniendi eam, magna enim merces videbatur mihi esse non intrare in me solita fastidia, vel desideria, quae mihi praedictum desiderium auferrent, sicilicet inveniendi anima meae devotionem in Deo nostro et Domino nostro Jesu Chro.; in hoc enim videbam quod Jesus incipiebat mihi concedere gratiam sicilicet ordinandi animam meam ut prima cordis desideria sint in eo, quod est principale, et primum hoc est quod semel sedeant in primo loco perfectae curae quaerendi |
|