translatione. 5.um. Missas proprias sacra Congregatio concedere non solet, excepta oratione, quae aumitur ex officio. 6.um. In commemorationibus communibus, quae leguntur ad Vesperas, et ad Laudes, sacra Congregatio censuit sanctum Stephanum Protomartyrem anteponendum esse sancto Trophimo Confessori, et Pontifici, quoniam satis aperte id
statuit regala Breviarii de commemorationibus communibus, seu suffragiis sanctorum, in quibus ordo sumitur a dignitate personae: certum enim est majorem esse dignitatem Martyram, quam confessorum, et praecipue sancti Protomartyris, quem Ecclesia universa honorat non solum officio duplici, sed etiam octava,et feste solemni. Ad id vero
qund dicitur ex adverso, ab adhis plus centum sanctum Trophimum apud Arelatensem Ecclesiam antepositum fuisse sancto Stephano; respondetur, abusum potius fuisse, quam legitimam consuetudinem illam, quae contraria erat consuetudini priori antiquissimae, mille fortasse annorum. Haec sunt, quae nomine sacrae congregationis rispondere debui Reverendissimae Amplitudini Vestrae, cui precor a Deo omnia prospera, atque felicia in hoc saeculo, et in futuro. Datum Romae die 29 Mali 1614.
Admodum illustris et R.mae D.V.
Addictissimus
Page:EBC 1614 05 29 1430.pdf/2
From GATE
Revision as of 14:09, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has been proofread