Page:EBC 1614 05 29 1430.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris, et Reverendissime Domine. Accepi per Reverendum Patrem Ruffum Ordinis S. Augustini literas Amplitudinis Vestrae, cum libello supplici et duobus libellis, altero de Officile propriis, altero de Missis propriis Ecclesiae Arelatensis: et continuo egi cum Iliustrissimis, et Reverendissimis Dominis Cardinalibbus Collegis meis Congregationis Sacrorum rituum de toto negotio. Sacra Congregatio, omnibus auditis, jussit, ut ego scriberem Reverendissimae D.Vestrae haec quae sequuntur. Primum non solere Congregawtionem approbare officia propria, exceptis lectionibus secundi nocturni. Approbata sunt quidem aliquando officia propria etiam quo ad antiphonas, hymnos, orationes, responsoria, et alia: sed quondam nimis multiplicantur ejusmodi officia propria, decrevit congregatio deinceps non approbare, nisi lectiones proprias secundi nocturni, quae sunt de vita, et rebus gestis sanctorum, de quibus tunc celebratur officium. Secundum, in lectionibus propriis secundi nocturni duo quaedam admonenda censuit sacra congregatio: nam reliqua placent. Unum est in lectione quarta de S.to Trophimo, ubi ponitur Melitae, pro Mileti. Scimus quidem Cardinalem Baronium piae memoriae ita censuisse emendandum locum Apostoli, ex posteriori ad Timotheum cap. ult.o, sed quondam in omnibus codicibus latinis, et graecis legimus Mileti, non videtur tutum mutare textum Apostoli. Alterum,in Officio sanctae Marine Salome, ubi videtur non debere poni nomen Mariae. Mater enim S.S. Jacobi, et Joannis, quae et uxor erat Zebedaei, nusquam in evangelio dicitur Maria Salome, sed simpliciter Salome. 3.um.Won probat sacra congregatio, quod de sancto Trophimo legatur officium, vel Missa de Apostolis, sed legi debere sensit de confessore et Pontifico. Officium enim et Missa de Apostolis propria sunt eorum, qui simpliciter Apostoli fuerunt, non communia iis, qui fuerunt Apostoli unius civitatis, vel provinciae. 4.um. Eadem congregatio non probat, quod de Translatione S.ti Trophimi fiat octava: satis enim esse judicat, si fiat officium uno die tantum de
---page break---