Lyon,4 sept. I 6 1 4 . Johannes E.Grat&anopol�tanus Bellarmino. / Ill/mo et R/mo Oard/li Bellarmino. Quanta fuerit (Car^/lis 11^/me) humanitas et beneficentia tua, docuit a me cupitae et per te impetratae pontificiae clementiae et liberalitatis exitus. Rem per se difficilem et arduamjustissima po-^tentiae tuae pia vis in proclivi posuit, et quicquid donatum quantumcumque est, post paternam illam benignicatem tuae debetur charitati incredibili erga me incognitum et immeritum. Addis opportunam illam opitulationem, qua tu tandem in ordinem coegisti vafritiem artesque illas quibus S/mi D/ni N/ri munificentiam quidam decurtare ^^^et minuere tentabat. Quid tandem est in hoc negotio quod apertissi ma illa manus tua non mihi porrexerit ? Facilis accessus tuus foelicem successum peperit; totum beneficium tioi deberi vere et ingenue agnosco, profiteor, scribo et subscribo. Sed haec accepti pagina per se stat, nec ulla per me expensi ratio contra posita videri po/^^test, nec sperar!. Tutius igitur aequiusque est ut me, meos meaque omnia in tam insignis muneris tui aliquamtulam agnitionem tibi (piissime Ecclesiae Princeps) in perpetuum voveam, illudque rogatu meo sentisse quod certissime de eo statuere debes qui paucissimis diebus qui adhuc illi super sunt victurus moriturusque est. 0^^ Illustr/mae et R/mae D.V. servus humlll/us et obsequentiss/us Sohannes E.Gratianop/nus Datum Lugduni pridie nonas Septembris Anno salutis I6 1 4 . -^^Arch.Vatic.Mss.Gesuiti 1 8 fol.35. Orig.
Page:EBC 1614 09 04 1468.pdf/1
From GATE
Revision as of 19:52, 2 January 2019 by Francesco Maria Ratto Vaquer (talk | contribs)
This page has not been proofread