Page:EBC 1614 09 04 1468.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.mo et R.mo Card.li Bellarmino.
Quanta fuerit (Card.lis ill.me) humanitas et beneficentia tua, docuit a me cupitae et per te impetratae pontificiae clementiae et liberalitatis exitus. Rem per se difficilem et arduamjustissima potentiae tuae pia vis in proclivi posuit, et quicquid donatum quantumcumque est, post paternam illam benignicatem tuae debetur charitati incredibili erga me incognitum et immeritum. Addis opportunam illam opitulationem, qua tu tandem in ordinem coegisti vafritiem artesque illas quibus S.mi D.ni N.ri munificentiam quidam decurtare et minuere tentabat. Quid tandem est in hoc negotio quod apertissi ma illa manus tua non mihi porrexerit? Facilis accessus tuus foelicem successum peperit; totum beneficium tioi deberi vere et ingenue agnosco, profiteor, scribo et subscribo. Sed haec accepti pagina per se stat, nec ulla per me expensi ratio contra posita videri potest, nec sperari. Tutius igitur aequiusque est ut me, meos meaque omnia in tam insignis muneris tui aliquamtulam agnitionem tibi (piissime Ecclesiae Princeps) in perpetuum voveam, illudque rogatu meo sentisse quod certissime de eo statuere debes qui paucissimis diebus qui adhuc illi super sunt victurus moriturusque est.
Illustr.mae et R.mae D.V.
servus humill.us et obsequentiss.us
Johannes E.Gratianop.nus
Datum Lugduni pridie nonas Septembris
Anno salutis 1614 .