fulcitus) fulciri merear. Quia enim nullam nacti sumus potestatem nisi in foro conscientiae erga laicos catholioos, ipsi eam quam iam habemus potestatem spernere non curant. Et haec una ratio est, quia maxime utantur sacerdotes nostri suppliciter summum Pastorem obsecrare, ut episcopi prout iudices ordinarti nobis concedantur. Haec quidem Ill.mae Dom. V.rae tanquam uni ex principibus ecclesiae suggerere visum est, ut pro sua prudentia, et eruditione quibus alios praecellit praefatam nostram supplicationem apud suam Sanct.am promovere dignetur. Salvam faciat Deus Ill.mam Dom. V.ram ex omnibus persequentibus eam. Dat.Lond. 23 Novemb.l6l2.
Ill.mae Dom. V.rae addictissimus
Georgius Birckedus, Angliae Archip.r indignus.
Ad Ill.mum Card. Bellarminum.
---page break---
(alia redactio) Ill.me et R.me Domine.
Ad me perlatae sunt literae 111^^^ D.V. mense octobri scrip- at tae, quae sicut mlhi magnam �tulerunt consolationem, quod vir tan-
tus non solum mihi literas dare, verum etiam procuratori meo fidem
adhibere voluerit: ita cum asserit librum se composuisse ad refel-
lendum Rogerum Widdrinctonum, tum animi robore maiori in hac nos
tra causa tuenda confirmor, tum permagna et insolita etiam affi-
cior laetitia. Placuit nobis liber vester adversus Barclaium; uti-
nam et iste ad nos tandem perveniat, et Widdrinctonum et alii tri-
umphare desinanti ita enim se gerunt, ac si vobis victis, ab illis
.^^^reportata esset viatoria. Iam nuper etiam ^iunior Barclaius librum
edidit pr� defensione parentis: et alius quidam noSilis Anglus no
mine Barrettus libro de iure regio scripto, vestram 111^^^^ Dom.im-
pugnavit. Et revera ex nobis insuper plurimi tum religiosi, tum sa
cerdotes seculares, tum et laici permulti, sententiam apostolicam
J^^contra eiusmodi libros admirantur differri. Quod cum tanto fidei