Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/157

From GATE
Revision as of 11:46, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


fecitque eum ascendere super currum suum fecundum praecone clamante, ut omnes coram eo genuflecterent et propositum esse scirent universae terrae Aegypti.et post versu 45. Mutavique Pharao nomen Ioseph in (quod est futurorum vates.) Ex quo sane luculenter patet nomen illud aliud non esse, nisi Aegyptiacum. Non enim verisimile est, Pharaonem nomen, Ioseph in aliam, quam quę ei vernacula erat, linguam commutasse. Sed si forsan cuipiam in hac versione Copta, utpote lingua peregrina, barbara et hucusque Europaeis incognita minus satisfactum esset, ille adeat 70. interpretum translationem, quam ita sane congruam Coptae reperiet, ut in nullo ab ea differre videatur. Sic enim vertũt. Καί ἐκάλεσε Φαραῲ τό ὄνομα Ιωσὴφ Ψοντομφανῂχ et vocavit nomen Ioseph Psontomphanech. Quod si nunc quispiam praeter Sacrae Scripturae testimonia profanas quoque desiderat authoritates, nec illae desunt. Nam omnes eos qui futura praedicerent, Aegyptiaca voce Psontomphanchtes appellatos esse, maxime vero Mosen hoc nomine ab Aegyptiis cohonestatum asserit Chronicum Alexandrinum hisce verbis. Τὸν Μωῢσλῲ τό ἐπαγαγεῖν τοῖς πληγᾲς, οἱ Αεγύπτοι ψον - θομ - φαγ - χθῆ προσηγόρδισαν, ὅ ἑρμίωδιε ᾧ ἀπεκαλύφθη τὸ μέλλον. Mosem inquit, cum 10. plagas in Aegyptum introduxisset, Aegyptij appellabant Psonthomphanchithi,