Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/158

From GATE
There was a problem when proofreading this page


cuius interpretatio est, cui futurum revelatum est.Psonthom phanech igitur nihil aliud est quàm futurorum seu Absconditorum interpres, qualis Ioseph reputabatur, eo, quod obscura somniorum praesagia sagaciter intellexisset, & prudenter interpretatus esset. Et hoc modo intelligendam esse illam vocem Aegyptiam, docet Philo in libro de Ioseph. Iosephus libro primo antiquitatũ, quibus astipulantur Expositiones Thargumicae; Nam ubi Hebraei legunt, Rabbi Onkelos Paraphrastes Chaldaeus sic vertit. Et vocavit Pharao nomen Ioseph Virum cui manifestantur abscondita. Confetit huic Rabbi Ionathan Ben Uziel qui hoc nomen in Thargum Babylonico sic vertit. Et vocavit Pharao nomĕ Ioseph Virum abscondita exponentem.cui consonat Syrica quoque versio; Dabmeztrin uqcro Faraun schmeh Iauseph Zafnat Fanech deasiosto ghlion lech. Et praefecit Pharao Ioseph, eo, quod coculta ei essent revelata.Cui quadrat id quod Onomasticum Syriacum, vocem interpretando asserit.