Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/69

From GATE
Revision as of 14:25, 22 November 2018 by ViscontiDiCarlo (talk | contribs)
This page has not been proofread


Diaconus clara voce dicit. Omnes qui non amant Dominum nostrum, et in nativitatem eius minime credunt, et in sanctam Mariam Virginem, anathema sint, usque ad adventum eius. Quae omnia absunt a reliquis Liturgiis. Verum hoc loco nequaquam praetereundi nobis sunt ritus, ac cerimoniae, quas in consacratione corporis, et sanguinis Domini utraque gens observare solet. sic itaque, ut breviter me expediam, sese res habet. Sacerdos Aethiops trisagio dicto sese accigens ad consecrationem, dicit alta voce. Extendit manus suas ad infirmitatem