Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/367

From GATE
Revision as of 10:12, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/367 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/367: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has not been proofread


Ex omnibus denique rebus naturalibus divinandi scientiam, item Incantationum, adiurationum, & amuletorum artem ijs propriam, quo tamen arguménto, ita conabimur procedere, ut impias veterũ superstitiones unà cũ recentiorũ deliramentis tot. iã sacris Canonibus proscriptis evertamus, & funditus extirpemus. VI. Classis Theologiae Hieroglyphicae. In qua de vera Aegyptiorum Theologia docetur, videlicet de supremo Ente, seu Emepht eiusque; asseclis intelligentijs. Item de Genijs mundi & Daemonibus; eorumque varjis classibus & choris. Item de eorum per varias dispositiones attractu. Docetur, autem in hoc Theologiam Platonicam Pythagoricam, Orphicam, Hermeticam, non esse aliud nisi arcanam Aegyptiorum sapientiam Hieroglyphicis symbolis contentam. OEDIPI AEGYPTIACI PARS III. THEATRUM HIEROGLYPHICUM. In 6 Scenas distributum. In quo quicquid in praecedentibus variè allatum est, ad praxim reducitur; & hieroglyphicis disciplinis comprehendi docetur. Adytum Isiacum. In quo Mysteria pyramidum & obeliscorum in genere discutiuntur. Scena I.Exhibet Obeliscos à Romanis Imperatoribus