Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/368

From GATE
This page has been proofread


quondam ex Aegypto in Urbem delatos, quos voco, Lateranensem, Flamineum, Barberinum, Salustianum Hippodromaeum, Medicaeum, Palatinum, Mahutaeum, eorumque historiam et interpretationem.
Scena II.Mensas et Tabulas, seu Abacos hieroglyphicos adducit, ac primo quidem loco celeberrimam Tabulam, quam Bembinam vocant, eiusque integram et sinceram interpretationem.
Scena III. Canopos exponit, eorumque historiam, significationes; usumque fuse deducit.
Scena IV. Sphynges producit, eorumque mysteria et significationes, enodat.
Scena V. Mumias eruit, eorumque historiam, originem et mystica involucra explicat.
Scena VI. Statuas Isiacas, aliaque hieroglyphicis insignita monumenta promit.
In quibus quidem omnibus, nihil divini Numninis adiuvante gratia asseremus, quod ex omnigenis antiquitatum monumentis, abditisque Latinorum, Graecorum, Hebraeorum, Syrorum, Arabum, Chaldaeorum, Aethiopum, Samaritanorum, Persarum, Indorum, aliorumque archiviis stabilitum non sit, ac legitima authoritate confirmatum.
Atque haec est Idea Oedipi nostri cuius primm quidem partem, omnibus numeris iam absolvimus, in 2 vero et 3 concinnanda tota nostra modo desudat industria. Saxit Deus Optimus Maximus ut ad nominis sui gloriam, Sanctae Matris Ecclesiae, utilitatem, totiusque Reipublicae literariae bonum unice, cedat.