Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/226

From GATE
Revision as of 17:59, 18 February 2018 by ViscontiLaRocca (talk | contribs)
This page does not need to be proofread


noster Coptarabicus, (quem mihi Illustrissimus vir D.Petrus a Valle Patritius Romanus; pro egregio suo erga linguarum Orientalium restaurationem affectu, ex aegypto non ita pridem allatum, communicavit vertendum) prae caeteris omnibus ob rerum, nominum, verborumque copiam, qua refertus est, dignus visus est qui sine mora publici iuris fieret. Constat vero dictus Thesaurus a nobis ex Arabica Coptaque lingua, in Latinum versus, tribus potissimum partibus. Primam partem sibi vendicant ea, quae ad Grammaticam spectant. Alteram vero nomina rerum in certas classes seu materias distributarum, quam ideo ονομαςικον seu Nomenclatorem cum Iunio non male vocamus. Tertiam partem denique absolvunt dictiones singulae in Copticis monumentis passim occurrentes, iuxta Alphabeticum ordinem dispositae; unde et eam dictionarium vocamus; Coptitae scalam Electam appellant, non incongruo vocabulo. Ordinantur enim in ea dictiones singulae iuxta earundem fines, methodo ab ordine nostrorum dictionariorum prorsus contraria. Sicut enim apud nos inquisitio dictionum instituitur a literis Capitalibus; ita apud Coptitas ex literis dictionum desinentibus vocum inquisitio instituenda est. quem modum Kamus quoque celebre Arabum dictionarium observat.