Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/227

From GATE
This page has been proofread


Hic itaque noster Copto arabico latinus Thesaurus, ea verborum nominumque copia refertus est, ut nullam Literatorum familiam esse arbitrer, cui non summam utilitatem sit allaturus. Invenient in eo primo sacrarum[1] literarum interpretes, insignem rerum et nominum eorum instituto propriorum copiam, qua in obscuris nominibus in sacris literis occurrentibus adiuventur. Medici hius ope[2] e variis dubiis, quae in nominibus plantarum, mineralium, aliorumque medicamentorum hic Coptarabicolatine expositorum passim occurrunt, eruerunt. Astronomi mox[3] coelestem Siderum exercitum, singulasque stellas antiquis nominibus suis, queis eas primi astronomiae Inventores Aegyptii et Arabes olim insignierant, cohonestatas aspicient .

Nec Physicis[4] deerit materia, qua obiecta sua excolant. Nam et elementorum, lapidum, arborum, plantarum, animalium quadrupedum, volucrum, piscium, serpentium nomina, prout ab Antiquis indignata sunt cum summo gaudio contemplabuntur. Mathematici antiquos[5] quoque artium terminos in geometricis,, staticis, arithmeticis, astronomicis, musicis, similibusque artibus et scientiis, singula nominibus Coptis, Arabicis, Latinis, insignita reperient. Antiquariis denique[6] hic nil aliud erit, quam promus condus, ex quo unnumera emolumenta literis proma natura mox

  1. Marginalia: 'Interpretes sacrae Scipturae'.
  2. Marginalia: 'Medici'.
  3. Marginalia: 'Astronomi'.
  4. Marginalia: 'Physici'.
  5. Marginalia: 'Mathematici'.
  6. Marginalia: 'Antiquarii'.
Interpretes sacrae Scipturae +, Medici +, Astronomi +, Physici +, Mathematici +  and Antiquarii +