Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/190

From GATE
Revision as of 10:12, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/190 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/190: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


quadragenarium numerum transire permittens, orbis est in se revolutus, atque reflexus principio et fine carens, Trinitatis unionem inscrutabilem designat. Testatur hoc monogramma Armenicum, quod in libro, seu charta quadam convoluta Armenicè scripta Bibliothecae Vaticanae, orationum principiis praefixum videtur, ut sequitur; ac proinde hoc nomen per huiusmodi characteres repraesentatum idem est, quod . Heli hubel ur tarcmani mietie afruuati, hoc est, Heli hubel quod exponitur magnus Deus. Alia praetereà plurima in voce Adam, quam per primam hanc literam referunt, recondita Sacramenta ostendunt. Sed quia illa digna sunt scitu, ea hìc subiungam. Dicunt Armeni literam Aip propagationis humani generis per Adamum primum, et redemptionis deperditi, per Christum Adamum secundum factae, simbolum esse. Hinc eam vocant misticè Adam hoc est terram aut curt ergir terra virgo; vel huug marmatial, terra incarnata, aut carmir huug terra rubens: vel quem admodum alii quoque explicant, teste Ambroso Theeo qui ex terra tota sua. de quo illud quoque D. Pauli intelligunt Armeni