Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/191

From GATE
There was a problem when proofreading this page


urbes Adamaven amenechian merran nunbes Christus eui amenechian ghien tanatian Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur. Sed haec ideo fusius tradidi, ut ostenderem, quanto Orientales populi huiusmodi misteriosos Charactetres honore prosecuti sint. Arabes quoq; ad superstitionem usque huiusmodi misticis monogrammatis fingendis deditos, satis superque in Hieroglyphicis nostris apparebit; Tempus me, chartaque deficeret, si omnia de misticis Orientalium nominibus recensere vellem, quare iis omissis ad Coptitas redeamus. Non ab similem itaque rationem Coptitae in misterioso nomine Φτ Hebraeos imitati, obseravisse videntur. Constat id duobus elementis Φ et τ (quamvis in Coptitarum libris id monogramma contractum etiam reperiam, uti in characteribus paulò post ponendis apparebit. Per Φ, eadem quae aut Hebraei per characterem , vel Armeni per literam , naturam nempè Divinam personis subsistentem, idque per tres lineas quibus litera constat, significatam; aut etiam Personam Christi duabus naturis subsistentem, non incongruè per circulares componitur, quarum illae Divinam, aeternam, immortalem, incorruptibilem; haec verò humanam et ex