Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/153

From GATE
Revision as of 09:27, 11 January 2018 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has not been proofread


CAPUT. V.
Utrum Lingua Copta vera et antiqua sit Aegyptiorum Lingua.
Veteres Aegypticos, praeter Hieroglyphicas litteras (de quibus nos, cum non tam scriptura propriè sit, quam symbolica quaedam & sublimioris Theosophiae per universales animi notiones expressa repraesentatio; modo silemus) aliam propriam linguam, omnibusque commune idioma habuisse, nequaquam dubitari debet, nisi forsam eos quispiam per Hieroglyphicas notas, gestu nutuque expressas, Astomorum more locutos afferat; quod ridiculum, ne dicam stolidum est afferere. Quaenam igitur fuerit antiqua illa Aegyptiorum lingua, si quis ex me quaerat; ei facilius quid sentiam respondebo, quàm quid scripto procedere debeã; cum nullum, quem in hac vetustatis nebula sequar, inveniam; ita Scriptorum omnium in ea pervidenda caligant oculi; ita altum de ea omnium silentium. Veruntatem quandoquidem semper gloriosum esse duxi, in quam maximè arduis conari tantùm; ego sanè toto penè semestri spatio, quo Codicis huius nostri Coptarabici tum versioni, tum descriptioni incubui singulari semper studio, id unum contendi, ut è