CAPUT. V.
Utrum Lingua Copta vera et antiqua sit Aegyptiorum Lingua.
Veteres Aegypticos, praeter Hieroglyphicas litteras (de quibus nos, cum non tam scriptura propriè sit, quam symbolica quaedam & sublimioris Theosophiae per universales animi notiones expressa repraesentatio; modo silemus) aliam propriam linguam, omnibusque; commune idioma habuisse, nequaquam dubitari debet, nisi forsam eos quispiam per Hieroglyphicas notas, gestu nutuque expressas, Astomorum more locutos afferat; quod ridiculum, ne dicam stolidum est afferere. Quaenam igitur fuerit antiqua illa Aegyptiorum lingua, si quis ex me quaerat; ei facilius quid sentiam respondebo, quàm quid scripto procedere debeã; cum nullum, quem in hac vetustatis nebula sequar, inveniam; ita Scriptorum omnium in ea pervidenda caligant oculi; ita altum de ea omnium silentium. Veruntatem quandoquidem semper gloriosum esse duxi, in quam maximè arduis conari tantùm; ego sanè toto penè semestri spatio, quo Codicis huius nostri Coptarabici tum versioni, tum descriptioni incubui singulari semper studio, id unum contendi, ut è
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/153
From GATE
Revision as of 09:26, 11 January 2018 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has not been proofread