Cairano subdebat; in Indiam primò, atque hinc in Chinam caeterasque Asiae Regiones, colonias factas nullo non tempore traduxisse. Nam cum Aegyptus optimos quosque; , & commodissimos maris Erythraei portus obtinuerit, ex Erythraeo verò mari in Aethiopiam, Pefidem ac reliquã denique Indiam non incõmodus traiectus fuerit, frequentissimam nullo non tempore ultrò citròque fuisse commeationem, praeter alias, celeberrima quoque illa Salomonis ex Afiongaber maris Rubri portu in Regionem Ophir facta maritima expeditio satis declarat. Verùm quid Ophir hoc loco propriè sit, inter Interpretes admodum controversum reperio; scio quosdam Ophir pro ipso auro obrizo accipere, verùm horum opinio iam dudum explosa est; Alios verò per Ophir eam Regionem Americae designare, quam Peru vulgò dicunt; quae cum duplex sit Borea & Astrina, eas numero duali Paruaim dictas ex illo colligũt . & aurũ illud aurum Paruaim. Ita Arias Montanus. Verùm cum non videam quomodo dicta classis in Antipodum Palestinae prorsus & è diametro oppositum, disiunctum, ignotumque mortalibus Orbem, absque magnete, cuius tunc temporis usum ignorabant, alijsque subsidijs, quibus freti nostri Archinautae eum Orbem detexerunt, destituti, securè, & tam exiguo tempore pervenire potuerint
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/148
From GATE
Revision as of 15:51, 10 January 2018 by Visconti04 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page