praetera quo animo aurum, gemmas, ligna pretiosa, cum tanto periculo in Regionibus adeo dissitis, quibus in vicinioribus, utpote Chersoneso aurea abundat, quaerere attentiarint? haec inquam qui facere potuerint cum non videam, merito eam opinionem veluti incongrua explodenda censeo. Certius itaque et securius iter arrepturus dico, Ophir voce Copta esse, seu Aegyptiacam; qua Aegyptii Veteres eam Indiam appellabant, quae continet Regna Malabar, Zeilanum, Aurea Chersonesum et ad eam spectantes Samatram, Moluccas, Iavas, aliasque vicinas Insulas Auriferas, in quas Hiram classem Salomonis statutis temporibus expedivisse, non aurum tantum, gemmae, lapides et ligna pretiosa, Pavones, Simiae, similiaque quae e dictis Regionibus, rebus huiusmodi refertis Classis Hiram secum attulit, testantur. Sed onomasticon nostrum Copto-Arabicum Capite de nominibus gentium id clare docet. ubi Hend. quod et Indiam explicat. vero seu Indum, Ophir igitur nihil aliud est, quam India; aurum vero Parvaim ego existimo fuisse ex Iavaim, hoc est e Iavis Insulis, ita enim has Insulas binas dici, apud Rabbinos me legisse memini. Cum itaque ex Erythraeo mari in Ophir seu Indiam adeo frequens fuerit expeditio; certe hac usos opportunitate, non Christianae tantum Religionis
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/149
From GATE
There was a problem when proofreading this page