Page:FC 1042.djvu/252

From GATE
This page has been proofread



f. 118v



nimium vaga esset, si neque corpus proprium neque alius spiritus[1] impediret eam[2] ab executione[3] motuum suae voluntatis? Nunc esset Romae, nunc Hispaniae[4], nunc in Patria apud parentes, nunc alibi. Bonum igitur necessarium ipsae[5] Animae est, ut retineatur in corpore, et ut non possit nisi per ipsum operari. Sit igitur Benedictus Dominus, qui disponit omnia suaviter.

Die Sanctae Catherinae[6] Alexandrinae fuit mihi quaedam singularis notitia, quomodo ad melius divinum officium recitandum admodum adiuvarer[7]. Dum durat intentio bona ad verba divina, Dominus sollicitus est circa alia negotia, et opera Nostra. Nempe tibi persuade[8] in terra[9], dum durat[10] intentio[11] bona ad verba divina, Dominum sollicitum esse circa alia negotia, et opera tua, et ideo non debes permittere te nunc[12] distrahi ad quaecumque quantumcumque pia opera, ne impe=

_______________

  1. spiritus] add. ipsam MF
  2. eam] om. MF
  3. executione] exequutione MF. The correct spelling is actually exsecutione.
  4. Hispaniae] in Hyspania MF
  5. ipsae] ipsi MF
  6. Catherinae] Catharinae MF
  7. adiuvarer] adiuvaret MF
  8. persuade] persuadere MF. The infinitive makes more sense than the imperative here.
  9. in terra] interea MF
  10. durat] duravit MF
  11. intentio] attentio MF. intentio has a more intense and negative connotation.
  12. nunc] tunc MF [p. 584]