Page:FC 1042.djvu/63

From GATE
Revision as of 12:20, 8 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 24r


non curari de crastino etiam in spiritualibus. quod[1] etiam in desideriis et curis spiritualibus convenit[2] scilicet[3] (quod[4] fieri possit) non curari[5] de crastino, sed[a] quod sic disponat homo horas suas tempusque illius diei, ut non se permittat divigari[6], cogitare, aut curare cum gaudio vel tristitia de eo quod postea succedere debet, divisa enim anima in multarum[7] tanque longinquarum[8] cogitationem[9], non potest tempus bene fieri, neque[10] ad id tam perfecte attendere, quantum posset non disperso spiritu.

Quedam se mihi obtulit alia petitio a Summa[11] Trinitate postulanda, ut[12] mihi gratiam daret, quando contingeret me habere bonum aliquod desiderium[13], quod concursus potentiarum in bonis desideriis. totae tres potentiae meae sic concurrerent, quod tunc[14] alia aliam non impediret, contra vero, quando contingeret earum aliquam deviare quod nunquam aliae concurrerent,


_______________

  1. sed] add. supra lin.

_______________

  1. quod] add. scilicet MF
  2. convenit] conveniet MF
  3. scilicet] om. MF
  4. quod] quoad MF
  5. curari] curare MF
  6. divigari] devagari MF
  7. multarum] multorum MF
  8. longinquarum] longinquorum MF
  9. cogitationem] cogitationibus MF
  10. neque] nec MF
  11. Summa] S.ma MF
  12. ut] add. scilicet MF
  13. desiderium] add. opus aut contemplationem, etc. MF
  14. quod tunc] ut in talibus MF