Page:FC 1042.djvu/83

From GATE
This page has been proofread



f. 34r


Hoc erit quando idem spiritus erit in affectu in cogitatione in[1] locutione[2], et in opere Hinc ergo[3] colligebam oportere imitari doctorem et Magistrum et modum quo loquatur ita ut[4] si fieri posset oporteret[5] Spiritum sanctum cum lachrymis[6] quarundam[7] rerum, sensumque[8] sequendo conaremur cum lachrymis loqui compunctionis, et contritionis vel scribere cum edificationis[9] auditoris desiderio quemadmodum nosmet ipsos[10] eadem nos docens, vel sentire faciens.

Hinc specialis aliquis intellectus mihi occurrit et cogitatio[11] eius loci: "Ductus est Iesus a spiritu in desertum"[I], et alterius: "Venit in spiritu in templum"[II] ubi specialis quidam spiritus sensus percipitur movens personam ad operandum, vel ad loquendum etc.


_______________

  1. Mt 4,1
  2. Lc 2,27

_______________

  1. in] om. MF
  2. locutione] loquutione MF
  3. ergo] ego MF. The "ego" is probably a typo but it works grammatically.
  4. ut] add. quod MF
  5. oporteret] add. [imitari] MF
  6. lachrymis] add. [suggerentem] MF. Stating an implied action?
  7. quarundam] quarumdam MF
  8. sensumque] sensum quae MF
  9. edificationis] aedificationis MF
  10. nosmet ipsos] add. [movet] MF
  11. cogitatio] cognitio MF