Page:FC 1042.djvu/45

From GATE
This page has been proofread



f. 15r


turcae[1] Bucerus philippus Melancton[2] fuit autem occasio quia senseram in anima mea iudicari praedictos a multis unde oriebatur in anima mea[3] quaedam sancta compassio proveniens cum bono spiritu eodem die promisi Christo fecique votum Votum nihil accipiendi pro ministeriis nec vivendi ex reditibus. non accipiendi unquam aliquid pro confessionibus, missis, aut praedicationibus nec vivendi ex redditu[4] nisi[5] offeretur[6] aliquo modo cui non possim[7] resistere cum bona conscientia et huius voti multum oportet recordari tanquam insignis beneficiis[8] Christi Domini nostri qui me adiuvat hoc modo ad melius servandum paupertatis votum.

Die praesentationis cum auxilio Spiritus Sancti[9] feci votum[10] perfectae castitatis Votum castitatis. et ad melius servandum votum[11] mihi dedit dominus[12] remedium[13] cuiusdam spiritalis[14] reverentiae ad illam purissimam infantem Dominam Nostram[15] pro cuius reverentiae testimonio[16] proposui abstinere Abstinere a contactu faciei etiam parvulorum. in aeternum cavereque ne unquam tangerem[17] meam faciem cum eius parvuli aut parvule[18] qualibet ex[19] licita intentione tantum abest


_______________

  1. turcae] Turca MF
  2. Melancton] Melanton MF
  3. in anima mea] mihi MF
  4. redditu] reditu MF
  5. nisi] etiam si MF [p. 503]
  6. offeretur] offerretur MF
  7. possim] possem MF
  8. beneficiis] beneficii MF
  9. Spiritus Sancti] spitirus om. Sancti MF
  10. feci votum] totius sanctimoniae et MF
  11. votum] add. castitatis MF
  12. dominus] Dominus MF
  13. remedium] quoddam sentimentum MF
  14. spiritalis] specialis MF
  15. Nostram] nostram MF
  16. testimonio] add. et memoria MF
  17. tangerem] iungerem MF
  18. cum ... parvule] cuiuis parvulo aut parvulae MF
  19. ex] add. etiam MF