Page:AKC 1656 04 01 561-040.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:00, 30 October 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has been proofread


Reverendo in Christo Pater


Pax Christi
Ternas à Reverenda Vestra intra octiduum accepi litteras, quae mirum in modum me
recrearunt, et propter argumentum earum, et quòd indices sunt memoriae
meae. Gaudeo vehementer, Reginam Sveciae tandem visitasse Museum
Reverendae Vestrae, magis verò laetor quòd vice altera reverti spoponderit o augurorque
reversuram et tertia quartaque vice; si quidem curiositatem suam
laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes à Reverenda Vestra ex
quirere atque intelligere cogitat. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare
liceret! Scit enixe Reverenda Vestra quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium
et artificium Reverendae Vestrae commendat. Felicem Patrem Valentinum, Reverendae Vestrae socium
dignissimum, qui tam dignam ante oculos habet commentandi materiam,
meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò prorsus aequalem.
Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à Reverenda Vestra secretarum artium
ibidem magnae copiae contentarum particeps fortassis futurus
sim, ob utriusque occupationes varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud
Reverendam Vestram rogo obtestorque, efficiat ut nè prorsus ieiunius maneam. Suppeditabunt
ea pulcherrimam, nullus dubito, materiam pro Magia
mea Universali Naturae et Artis
, quam post festae Natalitiae componere
coegi, et iam in fine quarti Libri versor, nempe in Magia Parastatica.
Facio quantum possem in tanta temporis et loci angustia.
Dividam eam in tres quatuorve vel tomos, vel partes, in quarum prima,
praemissis Prolegomenis ad Magiam Naturalem Universalem pertinentibus,
tractabuntur Optica, in secunda Acustica, in reliquis cetera
omnia quae ad illa reduci non possunt. Sic enim exsistimo insistere
me quàm optimè vestigijs Reverendae Vestrae. Sed de hac re alias plura. Interim Reverenda Vestra
non omittat promovere conatus meos, et per se, et per alios.
Uterque liber meus, Pantometrum inquam Kircherianum, et Mechanica
Hydraulico-pneumatica, ante futuras nundinas autumnales imprimentur,
et iam uterque catalogo librorum Francofurtensium inscribitur
pro dictis nundinis. Figurae ferè omnes inciduntur aeri, et quidem
nitidissimè à Chalcographo Francofurtensi iam enim multae
fuerant mihi transmissae. Parvae aliquot, quas ligno incidi malui,
non sunt satis pulchrae, ob artificiis exiguam peritiam.
Libri Reverendae Vestrae quos misi ad tres Electores unà cum litteris meis, tandem
aliquando, soluta Moeni glacie, traditi sunt eorum Factoribus seu Agentibus
Francofurti degentibus, et sine dubio iam ad ipsos Electores fuerint missi.
Dominus Iansonius iterum scribit mihi, quòd nihil contrahere mecum possit
de Oedipo emendo, nisi viderit suum exemplar. Addit, se expectare
quotidie Liburno exemplaria, quia scripsi Reverendae Vestrae ut eò mitteret. Dedita
opera ex duobus exemplaribus quae habui à Reverendissimo Ratisponensi, asservaveram
unum ut Amsterodamam mitterem, sed quia Moenus fuit
tam citò et tam diu glacie conscrictus, id efficere non potui. Tradidi
illud cuidam nostrati Bibliopolae, ut ad praesentes nundinas Francofurtenses
secum deferat, et ibidem omnibus Bibliopolis ostendat. Dictus noster
Bibliopola, amicus meus maximus, fidelissimam operam navaret
mihi, si Reverenda Vestram multa exemplaria ad me mitteret.
Ago gratias Reverendae Vestrae de iudicio suo circa Experimentum de vacuo ad me
misso. Perlegam id suo tempore; Eminentissimo nostro, qui saepissime de suo illo
putato vacuo mecum et cum Pater Cornaeo agit, persuasus à Pater Reyta esse ibi
revera vacuum. Hisce Sanctissimis Reverendae Vestrae sacrificijs me commendo.
Herbipoli 1. Aprilis 1656.
Reverendae Vestrae
Servus in Christo
Casparus Schott.

---page break---