Reverende in Chisto. Pater
Pax Christi
Veniam dabit mihi Reverentia Vestra quod ex Superiori Germania Romam usque audeam
Reverentia Vestra hisce literis compellere, tametsi enim nomine tenus ignotus sim,
sum tamen servus et indignus frater Reverentiae Vestrae eiusdemque matris filius:
Audiverit utique Reverentia Vestra quo flagello divino iustitia placeat, ob delicta nostra
charam nostram patriam Germaniam castigare, aspero nimirum illo pestiferae
contagionis, quo Austriam totam dirum in modum hoc anno exercuit
et una vicenniam nostram omnem ingenti consternatione replevit.
De hoc hic in lucem debit Reverentia Vestra ante annos viginti opusculum prestantissimum ,
et mundo notum , cum aeterna nominis sui fama et claritate: tractatus
ille pretiosus, uti vel maxime hoc calamitoso tempore doctorum manibus tenitur
et ingenti gustu evolvitur, ita non neminem cupido impulit , cum plurimi
am de praecipuis personis latinae lingua non aequid gnari sint, et tamen libri
illius intellegendi ingenti desiderio rapiantur, eundem in linguam Germanicam
patriae nostrae propriam transferendi :est autem vir ille catholicus et medicinae
peritus haud ignobilis, qui pro maxima aestimatione tractatus illius perfectissimi
Reverentia Vestra privato studio et accurata diligentia, eundem Germanice reddidit,mihique
manu sua scriptum exhibuit, quem ego cum latino originali contuli, et fidelissimi
non minus quam nativa lingua gratia ac efficacia translatum inveni.
Ut autem ad commune patriae bonum, quod innumeri desiderant, propagetur
in animo haberet , eundem Germanice iam redditam, impensis et sumptibus propriis
typis dare; hoc autem cum sine benigna licentia Reverentia Vestra facere nec velit nec
posuit supplicat Reverentia Vestra per me ( qui hic loci in Templo Cathedrali Ecclesiasten ago?)
ve pro ingenti illa sua benignitate, et omnibus gratificandi studio licentiam id
faciendi, haud gravatem Reverentia Vestra dignetur concedere, cedet illud ad Dei in primis gloriam ,
et corporum non minus, quam animorum salutem , cum etiam ad incrementum
et gloriam per Buropam clarissimi nominis Reverendo quam tamen famam magnam mens
Reverentia Vestra pro innata sibi demissione pridem contempsit. Titulum libri germanice edendi
(si id permiserit Reverentia Vestra) et in frontespicie proponendi hisce includo. Expecto
interim responsum Reverentia Vestra gratiosum, quod si accepero, solatio ex gaudio erit innumeris.
Hisce me Reverentia Vestra ? sacrificiis humillime commendo.
Augusto vindelicorum ; Decembrem 1679
indignus in Christo servus
Udalrius Dierrhaimer
Page:AKC 1679 12 01 566-196.pdf/1
From GATE
Revision as of 11:41, 1 July 2025 by Jonah Tran (talk | contribs)
This page has not been proofread