Page:AKC 1679 12 01 566-196.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


Reverende in Chisto . Pater
Veniam dabit mihi Reverendo quod ex Superiori Germania Romam usque audeam
Reverendo hisce liberis compellere, tametsi enim nomine Renus ignotus sim,
sum tamen servus et indignus frater Rverendo eiusdemque matris filius.
Audiverit utique Reverendo quo flagello divino iustitia place placeat , ob delicta nostra
charam nostram patriam Germaniam castigare, aspero nimirum illo pestifera
contagionis quo Austriam totam dirum in modum hoc anno exercuit
et unam vicenniam nostram omnem ingenti consternatione replevit.
De hoc hic in lucem debit Reverendo ante annos viginti opusculum prestantissimum ,
et mundo notum , cum aeterna nominis sui fama et claritate: tractatus
ille pretiosus,uti vel maxime hoc calamitoso tempore doctorum manibus tenitur
et ingenti gustu evolvitur, ita non neminem cupido impulit , cum plurimi
am de praecipuis personis latina lingua non aeque gnari sint, et tamen libri
illius intellegendi ingenti desiderio rapiantur, eundem in linguam Germanicam
patriae nostrae propriam transferendi :est autem vir ille catholicus et medicinae
peritus haut ignobilis, qui pro maxima aestimatione tractatus illius perfectissimi
Reverendo privato studio accurata diligentia, eundem germanice reddidit,mihique
manu sua scriptum exhibuit quem ego cum latino originali contuli, et fidelissimi
non minus quam nativa lingua gratia at efficacia trnslatum inveni.
Ut autem ad commune patriae bonum, quod innumeri deficerant, propagetur
in animo haberet , eundem germanice iam redditum, impensis et sumptibus propriis
typis dare; hoc autem cum sine benigna ingentia Reverendo facere nec velit nec
posuit supplicat Reverendo per me cui hic loci in templo Chatedrali Ecclesiasten agere
pro ingenti illa sua benignitate, et omnibus gratificandi studio licentiam id
faciendi haud gravatem Reverendo dignetur concedere, cedet illud ad Dei in primis gloriam ,
et corporum non minus quam animorum salutem , cum etiam ad incrementum
et gloriam per Buropam clarissimi nominis Reverendo quam tamen famam magnam mens
Reverendo pro innata sibi demissione pridem contempsit.Titulum libri germanice edendi
si id permiserit Reverendo et in frontespicie proponendi hisce includo. Expecto
interim responsum Reverendo gratiosum quod si accepero solatio ex gaudio erit innumeris.
Hisce me Reverendo trinis aurificiis humillime commendo.
Augusto vindelicorum ; Decembrem 1679
indignus in Chridto servus
Udalrius Dierrhaimer