Page:FC 1042.djvu/356

From GATE
This page has not been proofread



f. 170v



deratur [consideratur], et ipse cum Deo omnipotente[1] virtus[2], et ab ipso omnibus modis agi, ac dirigi. Hic mihi datum est orare ex animo[3] Deum per Iesum Christum, qui resurrexit a mortuis, ut aliquando fiat gratia[4] ipsius, quod corpus meum[5] , et anima mea, et spiritus meus glorificetur ad laudem ipsius, a quo, et per quem, et in quo est omnis gratia, et gloria, et meum omne bonum naturale.

Hic etiam optavi ut omnia corpora deum[6], et animae, et spiritus, quae sunt tam ampla[7] vasa per naturam sibi a Deo datam, repleri possint gratiis, ac[8] glories[9], idque per defluxum ab illo summo vase, quod[10] Christi humanitas, quae capit immensam[11] Divinitatis plenitudinem. Utinam igitur ex hac abundantia repleamur, et nos per ipsum[12] applicabam etiam et[13] quatuor dotes corporis Christi glorifi=

_______________

  1. omnipotente] omnipotenti MF. The "-i" ending can also be ablative singular, so nothing changes.
  2. virtus] unitus MF. The participle unitus makes more sense than the noun virtus because it takes the prepositonal phrase as an object.
  3. orare ex animo] ex animo orare MF
  4. gratia] per gratiam MF
  5. meum] esse MF
  6. deum] hominum MF
  7. ampla] capacissimia MF. amplus and capax are synonyms, but here capax is in its superlative form.
  8. ac] et MF
  9. glories] gloriis MF
  10. quod] add. est MF
  11. immensam] tantam MF
  12. ipsum] ipsam MF
  13. et] om. MF