f. 120r
ras [scripturas] ex quibus possumus habere memoriam aliquorum verborum, aut etiam actionum, quas ille Sanctus in nostram edificationem[1] dum viveret exercuit.
Quintum erit considerare quam bonum, et quam utile est, aut esset, ut reliquiae[2]
talis Sancti vel Sanctae ex toto,
vel[3]
parte haberentur aut habeantur,
ut[4]
cum maxima veneratione servarentur, qui autem non invenerit materiam in his punctis ad exercendum ipsum intellectum, is exerceat voluntatem cordis sui, ut desideret haec omnia
esse[5],
melius, ac melius fieri.
In die Sancti Saturnini,
quo[6]
erat vigilia Sancti Andreae Apostoli, dum ego vellem celebrare Missam, datum est mihi
ea[7],
Commendatio tribus Personis Sanctissimae Trinitatis.
quae sequuntur ex animo bono
petere[8], videlicet a Patre celesti gratiam, et omnia, quibus indiget mea memoria.
_______________