Page:FC 1042.djvu/213

From GATE
Revision as of 17:13, 14 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 99r



essem operaturus, aut passurus pro omnibus et singulis virtutum gradibus[1], qui[2] vel mihi vel cuilibet alteri in quolibet temporis puncto, aut[3] in quolibet mundi loco, forent[4] necessarii[5], vel utiles ad gloriam Dei et Sanctorum[6], et salutem animae meae, et proximorum, in hoc autem ego cum magna charitate meritorum Iesu Christi invocabam gratiam ipsius quam[7] meruit omnibus, et singulis, quamquam[8] essent passibiles[9] omnia, et singula quae sunt necessaria vel convenientia etiam abundanter supra quam dici possit ad salutem in statu gratiae et ad gloriam in statu patriae, ipse tamen absoluta sua voluntate in[10] ordine voluntatis signi, non vult ut omnia omnibus applicentur. Rogabam igitur Dominum ut[11] per merita Passionis suae[12] dignaretur mihi concedere[13] gratiam et etiam cuilibet, ex sociis meis, ut me totum

_______________

  1. virtutum gradibus] gradibus et particulis virtutum MF
  2. qui] quae MF
  3. aut] et MF
  4. forent] essent MF
  5. necessarii] necessariae futurae MF
  6. Sanctorum] sanctorum MF
  7. quam] qua MF
  8. quamquam] etiam quotquot MF
  9. passibiles] possibiles MF
  10. in] nec ex MF [p. 568]
  11. ut] add. ipse MF
  12. Passionis suae] sua MF
  13. concedere] add. hanc MF