Page:FC 1042.djvu/442

From GATE
Revision as of 09:18, 25 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 213v



Praedicatio. ad mensem Iulium, ubi et latine praedicavi in Schola artium, omnibus diebus Dominicis et aliquot festis, absque extraordinariis praedicationibus. Relictis tamen[1] ibidem Domino Alvaro, et novem aliis secum scholaribus nostrae Societatis, quos Iesus bonum fundamentum isti[2] suae Societati faciat[3]. Inde recessi mandatum novum recipiens[4] ut in Portugalliam iuxta Regis voluntatem proficiscerer. Discessi[5] autem XII die mensis Iulii, et mecum inde detuli septem capita, ex Reliquiae septem[6] corporibus undecim millium Virginum, cum aliis multis sacris reliquiis Colloniae[7] mihi datis. Unum ex capitibus mihi dedit conventus Cartusiensium Collonientium[8] alterum dedit[9] conventus Monialium Sancti Maximi[10] eiusdem civitatis. Aliud quod erat minimum Conventus Albarum Dominarum. Alia duo data sunt ex Conventu Santi Michaelis ex ecclesia Parrochiana divae Co=

_______________

  1. tamen] tandem MF
  2. isti] isthic MF
  3. suae Societati faciat] faciat suae Societatis MF
  4. recipiens] accipiens MF
  5. Discessi] Recessi MF
  6. septem] sanctis MF
  7. Colloniae] Coloniae MF
  8. Collonientium] Colloniensium MF
  9. dedit] om. MF
  10. Maximi] Maximini MF